Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 17: Versus 19

Propter incredulitatem.Ecce quando non exaudimur, non est impossibilitas praestantis, sed culpa deprecantis. Nam ex opposito si fides vestra tam fervens esset quam tribulata, magis et magis calesceret.Sicut granum sinapis.Fidem perfectam grano sinapis comparat, quae sit in facie humilis, et in pectore fervens: vilis videntibus, et nullarum virium apparens, sed pressuris trita, quod intus habet ostendit.
(* Traductions européennes)